SARDA

SARDA
SARDA
gemma rubricae concolor, unde etiam nomen, rubrica enim Hebraeis est sered, unde Phoenices sarda fecêre, Graeci σαρδώ et σάρδιον. Certe rubere sardium, in confesso est. Hinc Orpheus in Achate,
------ σάρδια θ᾿ αἱματόεντα,
Sardiaque sanguinea,
dixit. Et Theophrastus de Lapid. Τοῦ γὰρ σαρδίου τὸ μὲν διαφανὲς, ερυθρόθερον δὲ etc. Plin. quoque l. 37. c. 7. Sardium inter lapides rubros recenset. Et in India, describit trium generum, rubrum etc. Itaque cum Apocalyps. c. 4. v. 3. Ioanni Deus apparet in solio sedens ὅμοιος ὁράσει λίθῳ ἰάςθιδι καὶ σαρδίνῳ, aspectu similis lapidi iaspidi et sardio. Veteres, ut iaspidis colore aqueô diluvium, quô prior mundus periit: ita rubrô sardii colore, ignem ultimi iudicii, quô posterior absumetur, significari volunt; in qua sententia sunt, Victorinus Pictaviensis (si vere opus est illius) et Primasius in Apocalysin. Quô pactô corruit opinio illorum, qui vel a Sardibus, vel ab Insul. Sardinia, gemmam hanc dictam volunt; cum tamen in neutro horum locorum reperiatur. Uti autem corallii rubor prorsus sanguineus est, imo sandiceus ac sandarachinus; sic in sardio color est languidior atque dilutior, et illi colori similior, quem a carne incarnatum linguae veraculae appellant. Unde est, quod huic ipsi lapidi carneoli, vel corrupte corneoli, nomen hodie indiderunt Europpaei fere quotquot sunt. Itaque auctore Pliniô eôdem l. cit. c. 6. Sardonyches olim, ut ex nomine ipso apparet, intelligebantur candore in sarda, h. e. velut carnibus ungue hominis imposito, et utroque translucido. Sensus est, ut sardam carni, ita onychem ungui humano esse concolorem, ac proinde tamquam ungue perspicuô, carni itidem perspicuae superinductô, fieri sardonychem etc. Vilissimam eam gemmarum esse, Solinus c. 17. scribit; sed deceptus forte verbis Plinii, qui, cum carbunculum, sandastrum, lychniten, et carchedonium scalpturae pertinaciter resistere, partemque cerae in signo tenere dixisset; addit continuo post, E diverso ad haec sarda utilisfima: nempe ad scalpturam, et signum, ut quae nec sic δύσγλυπτος, nec ceram in signo teneat. Ipse certe Plinius, l. 37. c. 10. plus centum genmmas hâc viliores, per alphabeti ordinem, recensuit. Idem vulgarem sardam esse dicit, non vilem: quin Babylonicam maxime laudat, et alibi quasdam describit argenteis, quasdam aureis venis sublitas; mares quoque excitatius asserit fulgere, nec ullam transsucentium tardius suffusô humore hebetari. Hâc deinque gemmâ subiungit quasdam, apud Menandrum et Philemonem, fabulas superbire. Menandri nempe de Sarda locus, fuit, εν Παιδίῳ,
Εἶναι σμαράγδων ταῦτ᾿ ἔδει καὶ σαρδίων;
apud Athenaeum. Easdem in mundo muliebri censet Aristophanes, in alteris Θεσμοφοριαζούσαις, quarum fragmenta exstant, apud Clementem Alexandr. Paedagogi l. 2. c. 12. et Pollucem l. 7. c. 22. ubi inter alia hic versus,
Πομφόλυγας, ἀποδέσμους, ὀλίσβους, σάρδια.
Imo in Theophrasto in rarissimis censetur. Quo facit. quod e XII. gemmis de Aaronis pectorali, prima est τὸ σάρδιον Exod. c. 28. v. 17. et cum Tyrio Principi dicitur, πάντα λ´θον χρηςτὸν ἐκδέδεσαι etc. Ezech. c. 28. v. 13. rursus Σάρδιος, primus est e XII. gemmis, quibus ille ornatur. Et quamvis Sardam Theophrastus in iis lapidibus censeat, qui placent τῇ ὄψει μόνον, solô visu: tamen apud Epiphanium, medendi vim habet et eô Medici utuntur, πρὸς οἰ δήματα και ἄλλας πληγὰς ὑπό σιδήρου γιγνομένας, ad tumores et alias plagas ferrô inflictas etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 7. Laudatissimam Sardam circa Babyloniam esse, supra diximus, ubi de Ophietide Petra, quam, cum lapicidinae quaedam aperirentur, haerentem in saxo, cordis modô repertam, Plinius tradit, sed metallum hoc, i. e. hoc genus marmoris vel saxi, defecisse addit. Δίσημον, quoddam Sardae genus dictum, quae paulo amplior esset, quasi magnitudinem haberet duplicis σφραγῖδος: quô nomine sigillum primo, inde gemma dicta est, quod primus et vetustissimus apud Graecos usus earum esset, ut sculptae auro includerentur, digitoque ad signandum gestarentur, Salmas. ad Solin. p. 98. Vide quoque infra in voce Sardararii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Sarda — Sarda …   Wikipédia en Français

  • Sarda — Saltar a navegación, búsqueda ? Sarda Bonito atlántico, Sarda sarda Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • sardă — SÁRDĂ adj. (În sintagma) Limba sardă (şi substantivat, f.) = limbă romanică vorbită în Sardinia. – Din fr. sarde. Trimis de IoanSoleriu, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  sárdă (limba) s. f., g. d. art. sárdei Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa:… …   Dicționar Român

  • Sarda — bezeichnet: ein Titularbistum, siehe Sarda (Titularbistum) eine Gattung der Makrelen und Thunfische Sarda der Nachname von: Bruno Sarda, einem italienischen Comiczeichner Diese Seite ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • sarda — s.f. [lat. sarda, dall agg. Sardus della Sardegna ]. (zool.) [pesce osseo marino della famiglia clupeidi] ▶◀ Ⓖ (pop.) sardella, sardina. ‖ acciuga, alice, (region.) salacca …   Enciclopedia Italiana

  • Sarda — (Sardachat), so v.w. Carneol …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sarda — (Sarder), Mineral, soviel wie Karneol, s. Chalcedon …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sarda — Sarda, Sardschu, Nebenfluß des Ganges, s. Ghagra …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Sarda — Originaire de Cerdagne (prononciation roussillonnaise de Cerdà, avec transformation du è en a) …   Noms de famille

  • sarda — s. f. 1. Mancha amarelada no rosto. 2.  [Zoologia] Peixe vulgar. 3. Lentigem. 4.  [Gíria] Faca.   • Confrontar: carda …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”